EUropæ partes ad Septentrionem vergentes, moderni Geographi orbem Arctoum appellant; Dividitur in Scandiam & Daniam: Scandia vel Scandinavia, quam Plinius inſulam incompertæ magnitudinis vocat, Europæ latus ſeptentrionale claudit: Regio latiſsim inter LV. & LXXII. gradum ſeptentrionalis latitudinis, & XXV. ac LXV. longitudinis extenſa: à meridie Daniam & Germaniam, à ſeptentrione & occaſu Oceanum, ab ortu vero Ruſsiam habet conterminam: Ejus auſtraliores partes, ubi polus ultra ſexageſimum gradum non elevatur, cœlum ſatis habent mite & temperatum; Mediæ verò quæ ſexageſimum gradum & Circulum Arcticum interjacent, cœlum quidem non admodum clemens habent, ſed cœli ſeveritatem compenſat ſoli fertilitas, ijs locis ubi ſylvis rupibusqꝫ conſitum non eſt, partibus præſertim orientalioribus auſtralioribusq́ꝫ Extremæ autem partes circulum Arcticum & Polum interjacentes, neq́ꝫ cœli neq́ꝫ ſoli gaudent Clementia. Ideoq́ꝫ mirandus ille naturæ rerumqꝫ omnium conditor, ſiquidem ibi frumenta propter langvidum ſolis calorem non matureſcunt, pro incolarum ſuſtentatione, terras illas, variorum animalium venatione, ſinus maris, lacus & flumina, multiplicium piſcium abundantia ditavit.
Fuit antem Scandia olim quam nunc multò populoſior, quod teſtantur plurimæ illæ, quarum hiſtoriæ mentionem faciunt, Scanzianorum in reliquas mundi partes expeditiones & quaſi inundationes; cùm partim ob populi fre quentiam ac innatam fæcunditatem, partim divinitus immiſſam annonæ charitatem, partim naturam populi ſvetam prælio, & fugientem diſidiam, inſtar apum, ſibi ſuisq́ꝫ liberis novas quæſierint ſedes: Eandem etiam populoſitatem comprobare videntur lapidum, propter ſoli purgationem comportatorum acervi, qui etiam in maximis invijs denſiſſimisq́ꝫ ſylvis, hodiè viſuntur frequentiſsimi, qui evidenter convincunt eas olim omnes fuiſſe habitatas; Quare eam veteres ſcriptores non immeritò officinam gentium vaginamq́ꝫ populorum appellarunt: Exiverunt enim hinc, non ſolùm bellicoſi illi Svevi, Normanni, Vandaliq́ꝫ & alij, verum etiam domitores & terror orbis, Gothiæ noſtræ Svecane indignæ & propago, Veſtrogothi & Oſtrogothi, qui multis perluſtratis Regnis & Provinciis, & bello defatigatis plerisq́ꝫ Europæ populis, tandem in Hiſpania conſederunt, ejusq́ue imperium ad noſtra usq́ꝫ tempora obtinuerunt.
Scandinavia duo Arctoi regna complectitur, Sveciæ videlicet & Norvegiæ: Sveciæ regnum, ut Scanzianæ teſtantur hiſtoriæ, reliquis antiquius eſt, à cujus Regibus tum Danorum tum Norvegianorum veteres deſcendebant regum familiæ: Dan enim primus Danorum Rex, à quo Dania vel Danmarchia denominata eſt, filius fuit Humeli Svecorum regis, in ordine decimiſexti. Norvegij autem in ſuis Chronicis, prius quam ad ſuos deveniunt, viginti quinq́ue enumerant Svecię reges, à quibus Originem traxit Haldanus Hwithen, qui Maternum genus ducens à Solvone quodam Norvegiæ Regulo, ipſi in ſuæ ditionis domino ſucceſsit, poſteaq́ꝫ ſubactis multis provincijs ampliatum regnum ſuis traditit hæredibus; cujus demùm Trinepos, Haraldus Harfagher, propulſatis devictisq́ꝫ omnibus Norvegiæ regulis, primus ibi Monarchiam inſtituit, ut teſtatur priſcum Norvegiæ Chronicon, à M. Joanne Martini Slangerupenſi, Anno MDXCIV. in Dania publicatum.
Regni Sveciæ imperium, per multa ſecula ab indigenis & domeſtcis regibus feliciſsimè adminiſtrabatur, donec Magnus Erichſon (alias Smek cognominatus) Sveciæ & Norvegiæ Rex, & Dominus Scaniæ, neglecto imperandi munere, ſe voluptatibus & Socordiæ dedit, cujus imperium pertæſi proceres, Albertum Ducem Megapolitanum, ejus ex ſorore nepotem, contra eum, ad capeſſendas imperij habenas acciverunt: Poſtquam autem Albertus Regnum Germanis impleviſſet, quibus totum rerum cardinem demandabat, Svecisq́ꝫ ijs parendi neceſsitatem impoſuit, plurimi procerum ad Margaretam Daniæ & Norvegiæ Reginam, cum Alberto de imperio certantem, deſciverunt: Poſtea Regnum Sveciæ cum Danis, trium Regnorum Unione conſtituta aliquantiſper conjunctum manſit, donec Reges legum in coronatione juratarum immemores, ac neglectis ſpretisq́ꝫ Svecis, Danos arcibus gubernationi præfecerunt; Quare Sveci & Norvegiani ſe deſpectos contemptosq́ꝫ videntes, Carolum Canuti, ex nobilitate Svecana conſpicuum, multoq́ꝫ rerum uſu præſtantem virum, Sveciæ & Norvegiæ Regem conſtituerunt. Norvegiani deindè Chriſtierni primi Daniæ Regis pollicitis allecti, ejus ſe imperio ſubjecerunt. Carolo autem in Svecia quaſi vicereges ſucceſſerunt Sturij, donec moderni Sveciæ regis avus Guſtavus Primus, ex antiqua regum Sveciæ proſapia deſcendens, herculea virtute, regnum à Danurum poteſtate penitus libera vit; Sveci etiam accepti beneficij memores, cum ejusq́ꝫ poſteros maſculos regni hæredes conſtituerunt.
Potentiuam fortitudinemq́ꝫ bellicam Svecorum arguunt, aſsidua vel continua potiùs, quæ jam annos ferè trecentos, cum vicinis geſſerunt bella; Ab illo enim tempore (ut priora ſileam) ſemper à vicinis laceſsiti aliquandò cum omnibus ſimul, ſæpiùs cum uno vel duobus belligerando, eos ſeq́ꝫ defatigarunt; nullamq́ꝫ intereà ab omni parte, vel decennalem pacem habuerunt, aliquandò etiàm civilibus diſcordijs flagrarunt.
Reipublicæ Svecanæ ſex ſunt ſtatus: Principes hæreditarij, Nobiles, ſtatus Eccleſiaſticus, milites, mercatores & ruricolæ: Regis filius natu maximus hæres eſt Regni: Si plures habet filios, illis Teſtamento Ducatus, filiabus verò dos conſtitutionibus Regni determinata, centum videlicet millium Joachimicorum, non è fiſco regio ſed ordinum contributione datur: Quanquam autem Regum ſucceſsio jam ita ſit immutata, ut qui olim ſuffragijs eligebantur nunc ſint hæreditarij, jurant tamen in Religionem Auguſtanæ Confeſsionis & leges Regni.
Hoc loco ſilentiotranſire non poſſum, ſapiens illud Reipublicæ Svecanæ fundaturum inſtitutum, qui cum Jethro conſiderantes imperij onera unius humeris ſuſtineri non poſſe, gravibus ijſdem oneribus levandis Senatum Regni conſtituerunt, qui Regi in arduis Reipublicæ negotijs conſuleret, perpenderetq́ꝫ quid & ipſi Regnoq́ꝫ conſultiſſimum foret: Hi ſemper à ſelectiſsima totiùs Regni Sveciæ nobilitate eligebantur, inter quos ij ſemper in maxima authoritate fuerunt, qui præ cæteris Reipublicæ onera ſuſtinuerunt, nempe hi tres, Regni Drotſet, Marſk Cancellarius. Drotſet fere Viceregem ſonat, unde etiem in hodiernum uſqꝫ diem manet Reginæ appellatio Drotnng: Hujus Drotseti, quem, vocabulo non ſatis apto, Archidapiferum, vocant, olim munus erat, Regem ſi qua in recontra leges patriæ Regniq́ue conſtitutiones delinqueret, admonere, emendationemq́ꝫ ſuadere, ut ex hiſtorijs atq́ꝫ unione illa quæ ante ducentos triginta annos, inter hæc borealia Regna conſtituta erat, videre licet, quæ quidem duriſsima erat provincia, quæ eos ſæpiùs in extrema conjecit pericula; Hodiè verò præſidet Parlamento vel ſummo judicio regio, quod Hoffretten vel Konungznämd vocant, cauſasqꝫ per appellationem illuc devolutas, una cum Vicepræſide cæterisq́ꝫ aſſeſſoribus cognoſcer & judicat, à quo quidem appellare non licet, conceditur tamen in gravibus controverſijs Reviſio: Primo autem cognoſcuntur & judicantur cauſæ in civitatibus à Conſulibus Scabinis civitatum, ruri verò à judice territorij quem Häredzhöffding vocant, à quo appellari poteſt ad judicem provincialem, quem Laghman vocant, ab eo rurſum ad ſupremum illud, de quo locuti ſumus, judicium.
Poſt adminiſtrationem juſtitiæ, proximum Regis munus videtur defenſio patriæ, ideoq́ꝫ oportet ut ſemper ſtrenous habeat milites, non ſolum fortibus & bonis prognatos, verum etiam ſumma diligentia & induſtria exerciatos, inſuper & omnis generis inſtrumenta bellica ſemper in parato habeat: Quam provinciam Reges Sveciæ Richſens Marſk vel Regni Mareſcallo demandare ſolent, qui cum fortitudinis bellicæ curam gerat, ab antiquo nomine Maderſk quod virum fortem vel Martialem ſonat contractè Marſk nominarunt, veriſimileq́ꝫ eſt ipſum etiam Martem, quem veters olim, (ut teſtatur Virgilius) Geticis putabant arvis præſidere, nomen ab eadem traxiſſe origine. Hujus Mareſcalli officium eſt, Generalem agere belli Ducem, cum ipſimet Regi aciei præeſſe non placet, is collegas habet complures, inter quos præcipuus eſt Rijkſens Tyghmeſter, hoc eſt munitionum, tormentorum bellicorum, armaturarum, machinarum atq́ꝫ omninò omnium apparatuum inſtrumentorum, eorumq́ꝫ artificum & opificum præfectum; Cui demandatum eſt procurare ut omnia iſtiuſmodi fideliter justoq́ꝫ tempore procurentur; Habet & Mareſcallum Campeſtrem cohortum turmarumq́ue tam equeſtrium quam pedeſtrium Tribunos Primipilosq́ꝫ eorumqꝫ ſuffraganeos, quorum ope milites omni armorum genere exercet, ut habiles expeditiq́ꝫ fiant, ac quisq́ꝫ quid ſui ſit officij ſciat, cum in aciem progrediundum ſit. Ad hujus collegij forum pertinent omnes caſus quibus contra conſtitutiones bellicas vel Caſtrenſes, quas Krijgzarticklar vocamus, peccatur.
Quandoquidem autem regni Sveciæ ita fert conditio, ut non terreſtri ſolùm, verùm etiam maritima ſive navali defenſione egeat, conſiderarunt utrumq́ꝫ bellum ab uno Duce commodè geri non poſſe; noſtro præſertim ſeculo, poſtquam tormenta bellica, & ob eorum commodiorem in bello navali uſum, naves majores inventæ ſunt. Quare inter Regni Senatores tertium dignitatis locum decreverunt Architalaſſo, quem ad exterorum imitationem Rijkz Admiral vocamus. Cujus officium eſt, ut Claſsis regiæ Dux ſit, habeatqꝫ curam totius prælij navalis, ut naves idoneæ fideliter ædificentur, diligenter parentur, neceſſarijsque bellicis machinis iuſtruantur, pertique navium Capitanei, naucleri, gubernatores, atq́ꝫ omnes rei nauticæ idonei præfecti, opifices miniſtri eligantur, ſuſtentenur & conferventur, portuumqꝫ munimenta oportunis locis ædificentur, ſcopuliqꝫ pernicioſi notentur. Is collegas habet Viceadmiralium, particulariumqꝫ Claſsium Admiralios & Capitaneos; pertinentqꝫ ad ejus forum omnes cauſæ quibus adverſus Conſtitutiones Claſsicas ſive nauticas delinquitur.
Quia verò ad bonam Reipublicæ conſtitutionem non ſufficit ſolùm juſtitiam inter privatos adminiſtrare, patriamque ab exterorum in urſibus defendere; verum etiam ſummopere neceſſarium utile ſit, ut diligens quoque habeatur ratio, quomodo Reipublicæ corpus, quod ex pluribus diverſisqꝫ mambris conſtat, æquabiliter counitum, æternà harmonià feliciter cohærat, ac tam ab interna quam externa contagione incorruptum ſuſtentetur & conſervetur. Putarunt igitur ſummè neceſſarium, ut inter Regni Senatores unus deligeretur, qui præ cœteris, politicis diſciplinis benè imbutus, varioq́ꝫ graviſsimarum rerum uſu & experientia edoctus, ejus rei ſingularem in ſe curam reciperet, qui, ſi, ut par eſt, cæteros experientia, judicio & meritis anteceſſerit, quamvis non ordine, æſtimatione tamen & dignitate ſemper apud Reges, inter Regni Senatores ſupremo loco habitus fuerat. Ille enim cùm Rege cœterorum conſilia & delíberationes ſeorſim perpendit, ac conſultationum delectam, diligenti adhibita rerum trutina, cum Rege inſtituit. Eum, ab illo tempore quo Runæ vel Gothicæ literæ, unà cum ejus officij & dignitatis appellatione interciderunt, ad Latinorum imitationem, quorum literæ in priorum locum ſubſtitutæ ſunt, Cancellarium vocamus, à cancellando, vel à cancellis quibus Cancellariæ olim circumcinctæ erant. Ejus, ut ſuperius commemoratum, inprimis munus eſt, non ſolum curam habere, ut Reipubicæ membra, Status videlicet, è quibus totum ejus ſuſtententur & conſerventur: verùm etiam prævidere & proſpicere quænam noſtræ Reipublicæ conditio & conſtitutio ſit ad vicinas, quasqꝫ ab illis vel commoditates vel detrimenta capere poſsit, oportunisqꝫ vel medijs ſeſe offerentes commoditates acceptare, vel neceſſarijs remedijs imminentia detrimenta tempeſtive prævenire & avertere. Proinde ad illum pertinent omnes conſultationes & deliberationes cum Regni Senatoribus, Conſiliarijs Cancelliariæ vel Statibus Regni, omnia comitia, conventus & tractatus cum Regni Statibus, omnia privilegia, omnesqꝫ à Rege conceſſæ judiciorum Reviſiones, & earum definitivæ ſententiæ, omnes conſtitutiones, Statuta & ordinantiæ, Gubernatorum provincialium, Caſtellanorum & officialium plenipotentiæ, inſtructiones, informationes, juramenta & aſſecurationes; Inſuper omnes controverſiæ & tractationes cum vicinis Regibus, Principibus, Rebusqꝫ poblicis; Bella, Induciæ & pacificationes, Legatorum & Commiſſariorum inſtructiones & relationes, extraneorumqꝫ Legatorum Commiſſariorumqꝫ propoſitiones. Hujus collegæ ſunt, Vicecancellarius & conſiliarij Cancellariæ: ſuffraganei, Archivi cuſtos, Secretarij regij & Cancellariæ ac Archivi ſcribæ.
Poſtremò, ne omnia ſupradicta corruerent, neceſſarium erat ut nervi rerum gerendarum, pecuniæ acquirendæ & redituum conſtituendorum, rationem non negligerent. Quintum ergo, inter primarios regni Senatores, honoris gradum decreverunt Theſaurariol cui incumbit ut reditus juſto tem pore importentur, benè ſerventur & ex æquo diſtribuantur, rationesqꝫ tam acceptorum quam expenſorum juſtè reddantur. Is collegas habet conſiliarios Cameræ vel Archicamerarios, Præfectos provinciarum, Quæſtorem & Camerarios. Ad hujus forum pertinent omnes cauſæ fiſci, delictaqꝫ quæ in rationibus acceptorum & expenſorum committuntur, Præter hos quinqꝫ ſummos Senatores conſtituti ſunt & alij Regni Senatores & Conſiliarij, qui ut eo majore cura & diligentia patriæ neceſsitatem perpendant, ſemper à præcipuis antiquiſsimisqꝫ nobilitatis Svecanæ familijs eliguntur.
Nobilitas, in Comites, Barones, Equites auratos, communemq́ꝫ nobilitatem dividitur. Comites olim jerl dicebantur, ſingularisq́ꝫ ritu ob ſingularia merita, à Regnibus, quemadmodum & Duces, quos Hertogh vocabant, creabantur. Sed neq́ꝫ titulus neq́ꝫ Ducatus vel Comitatus ad hæredes tranſibat. Et quoniam experientia olim docuit eos ſe Regibus ſæpiùs oppoſuiſſe, aliquot ſeculis omiſsi ſunt earum dignitatum tituli; donec Ericus XIIII. ejusq́ꝫ ſucceſſores, ad exemplum aliorum Regum, eoſdem titulos rurſum introduxerunt, Comitesq́ꝫ ac Barones hæreditarios creare cæperunt. Equites aurati etiam virtutis ergo à Regibus creantur, ſed titulus ad poſteros non tranſit, niſi illi, parentum veſtigijs inſiſtentes, tales meruerint honores. Communis nobilitatis nomine veniunt cæteri nobiles inferiores, qui nullo peculiari honoris gradu donati ſunt, olim aff Wapn dicti, aut quod in bello expeditis armis eſſent conſpicui, aut ſcuta inſignibus gentilitijs ornata haberent: Ejuſdem planè ſunt conditionis cum ijs quos Germani communiter Adel oder Edelmän, Galli Gentils huommes, & Angli Eſquier vel Squire aut Gentlemen appellant. Hi omnes maximis dotati ſunt privilegijs, bonaq́ꝫ habent hæreditaria allodialia, exceptis Comitatibus & Baronijs, ijsq́ꝫ prædijs quæ nuper à Regibus acceperunt, quæ ſunt feudalia. Ex ſupra dictis Nobilitatis ordinibus eliguntur Senatores Regni, Archicamerarij, judices terreſtres, gubernatores provinciarum, caſtellani id genus supremorum officiorum adminiſtratores, quibus maximi deputati ſunt reditus.
In Svecia tam filiæ nobilitum quàm filij in bonis Allodialibus ſuccedunt,filio tamen pars cedit dupla, cum filiæ tertia tantùm. Quæ hæreditatis diſtrbuendæ ratio à Birgero Jerl Regni gubernatore, ante annos plus minus 370. introducta perhibetur.
In ſtati Eccleſiaſtico ſunt, Archiepiſcopus Ubſalienſis & Epiſcopi, Lincopenſis, Scarenſis, Strengnenſis, Aroſienſis, Vexionenſis, Aboënſis & Wiburgenſis: Quibus adnumerantur etiam Superattendentes, Calmarienſis, Revalienſis Mariæſtadienſis & Gotheeburgenſis. Epiſcopis rurſum & Superattendentibus attributi ſunt canonici & capitulares; his ſubſunt Præpoſiti, Paſtores & Sacellani, qui rem divinam in ſingulis curant templis. Epiſcopi olim multas poſsidebant arces, plurimaq́ꝫ prædia, è quorum reditibus Principum more vivebant, undè inſolentiores facti, rem ſæpè faceſſebant Regibus, eoſq́ꝫ aliquandò regno expulerunt. Quarè Guſtavus primus, nè idem ſibi ſuisq́ꝫ poſteris accideret, allectis ſibi, contra Epiſcopos rebellionem parantes, regni proceribus, eorum conſenſu arces & prædia Eccleſiaſtica coronæ ſive fisco Regis adſcripſit; aliquibus ſaltem prædijs relictis, ex quibus, & parte decimarum ſibi aſsignata, Epiſcopi cæteræq́ꝫ Eccleſiaſticæ perſonæ, honeſtam habent ſuſtentationem. Erant olim prædicti Epiſcopi in Regni Senatorum numero, uſusq́ꝫ eſt Archiepiſcopus Ubſalienſis, aliquandò etiam Epiſcopus Lincopenſis, Primatis Regni Sveciæ titulo: Ambiebatur ideoq́ꝫ tunc illa dignitas à ſummæ nobilitatis virorum filijs, ſed poſtquàm Sveci reformatam amplexi ſunt Evangelicam religionem, ſacra ſaltem curant: quamobrem hodiè ad illa munera admittuntur etiam Eccleſiæ miniſtrorum mercatorum ruricolarumq́ꝫ filij. Habent tamen adhue in omnibus comitijs una cum reliquis Regni ſtatibus, ſua ſuffragia & vota.
Status militaris conſtat è copijs tam equeſtribus quam pedeſtribus, non tamen è milite peregrino & mercenario, ſed domeſtico. Pedites enim è ſelecta juventute, ad militiam apta, decimati conſcribuntur: qui poſtquam conſcripti ſunt prædia immunia poſsident, inſuper etiam ſtipendium à Rege accipiunt: quos tyrones Rex per officiales ei rei deſtinatos, aliquot annos domi, omni armorum genere laboribusq́ꝫ caſtrenſibus exerceri curat, in expeditionibus interim pugnantibus veteranis. Quo ſit, ut, quamvis ſatis magnas contra hoſtem, extra regni fines eduxerit copias: patria tamen, in omnem eventum juſta defenſione non deſtituatur, mercenarioq́ꝫ milite rariſſimè, ac non niſi certis de cauſis, utatur. Non igitur mirandum quod ſæpius, etiam noſtrà memoria, cum omnibus vicinis, Moſcho videlicet, Polono & Dano, ſimul bella geſſerit. Defatigatis autem copijs, vel expeditionis perennitate attenuatis, ſtatim ſubſtitui poſſunt novæ, quæ armis & caſtrenſibus laboribus aſſvetæ, militiæ difficultatem ferre poſſunt: Regni videlicet firmiſsimum præſidium. Equeſtres copiæ ſunt duplices, nobilium ſcilicet & plebejorum. Nobiles enim pro quantitate prædiorum & redituum, equites in defenſionem patriæ alunt; ac prætereà ex qualibet provincia plebei, qui prædia habent inſigniora, ut ea ab omni cenſu ſervitioq́ꝫ immunia teneant, ſub vexillo provinciali equo ſtipem merentur.
Mercatores, urbium oppidorumq́ꝫ inhabitatores, omnis generis indigenas merces ab incolis coëmunt; atqꝫ aut ipſi in exteras nationes exportant, aut extraneis illue navigantibus vendunt, undè lucra hauriunt maxima. Habent autem Civitates illæ antiquas leges municipales, à vetuſtiſsimæ civitatis Bircæ Jure derivatas: quæ civitas antè ſexcentos annos ſedes erat regia, totiusq́ꝫ Regni emporium celeberrimum. Habent etiam ſingulæ civitates ſingularia privilegia, conſtitutionesq́ꝫ optimas; quibus antiquitùs ordinatum determinatumq́ꝫ erat, qua ratione Civitates maritimæ cum extraneis, mediterraneæ verò cum incolis ac maritimis civitatibus, mercimonia exercerent, ut ad ſingulas lucrum emolumentumq́ꝫ redundaret; cautumq́ue erat nè unius Civitatis commodum incrementumq́ꝫ alterius damnum ruinamq́ꝫ adferret. Quæ privilegia, propter maximos, quibus Svecia jam diu conquaſſata eſt, belli turbines, à civitatum præfectis, quibus legum adminiſtratio demandata erat, aliquantulum ſunt neglecta (inter arma enim ſilent leges) undè in commercijs pailatim multæ irrepſerunt anomaliæ. Ideoq́ꝫ modernus Rex inter alia, quibus ſuum erga patriam amorem, indefeſſumq́ue reſtaurandi corroborandiq́ꝫ declaravit ſtudium, etiam antiquas illas conſtitutiones, quaſi intermortuas, reſauravit auxitq́ue: quæ ſi inpoſterum obſerventur; inq́ꝫ debito vigore manſerint, dubium non erit, quin ſingulis civitatibus priſtinus reſtituatur nitor.
Ruſticorum ſtatus infimus ac quaſi fundamentum & baſis reliquorum eſt, qui reliquis victum & amictum ſuppediat. Horum duo ſunt genera: primum vocant Skatbönder, qui agros habent hæreditarios, ex quibus quotannis certam dant penſionem; quam reges adaugere non conſveverunt: quibus etiam ea prærogativa antiquitus conceſſa eſt, ut ſi rei militari ſint idonei, poſsintq́ꝫ ſibi equum armaturamq́ꝫ idoneam comparare, quamdiu ij eorumve filij equo ſtipem merent, prædia ab omni penſione ſervituteq́ꝫ immunia habeant. Quæ res facit, ut plurimi, quaſi ab incunabilis animum ad rem militarem applicent; undè Regis exercitus Equeſtris non parum corroboratur. His adnumerantur & ij, qui Bergzmän dicuntur, qui montana inhabitantes effodiendis conflandisq́ꝫ metallismdant operam; undè maximum hauriunt lucrum; ideoq́ꝫ plerumq́ꝫ ſunt divites. Reliqui ruſtici, regia, aut nobilium, vel Eccleſiaſtica, colunt prædia: qui, etiamſi Dominis fundi, præter annuos reditus & ſervitia præstant; multas tamen ex piſcationibus, alicubi etiam ſylvis abundat, quorum commoditates dominis fundi, propter earundem frequentiam, longinquitatemq́ꝫ ab eorum reſidentijs, uſui eſſe non poſſunt. Quarè nullibi in alijs regnis, piſces, aves, leporesq́ꝫ, & id genus alia, minoris væneunt, quàm in Svecia. Poſtremo, ad concluſionem de Statibus Regni, præterire non poſſunt; Ruricolas, unà cum cæteris regni ordinibus, etiamnum in omnibus comitijs peculiarem habere ſeſſionem ſuaq́ꝫ vota & ſuffragia. Quò fit, ut nullus ſtatus ſit contemptus; neminiqꝫ bono & honeſtatis amanti patriæ civi, per ſuas virtutes, ad eximios honores & dignitatis gradus perveniendi, via præcluſa ſit.
Fuerunt olim in Regnum Sveciæ, unicuiq́ꝫ provinciæ ſua jura legesq́ꝫ propriæ; quarum varios fuiſſe perhibent auctores, quorum nomina majori exparte ob vetuſtatem ignorantur. Uplandicæ tamen Vigero Spa, Veſtrogothicæ verò Lumbero cuidam adſcribuntur. Suntq́ꝫ Veſtrogothicæ illæ, ejus vetuſtatis, ut proculdubio latæ videantur eo tempore quo Gothi hinc exiverunt, vel paulo poſt. Mentionem enim facium Gothorum in Græcia & Thracia habitantium, videlicet, nè quis eorum ſit particeps alicujus hæreditatis in Svecia vel Gothia; niſi illuc redire ibiq́ꝫ degere voluerit. Conſtat autem Gothos ante Alexandri Magni tempora ibi habitàſſe, quos ille vitandos pronunciavit. Iidem etiam, ante natum Chriſtum, ſæpius terrori erant Romanis, quò minùs imperij ſui fines trans Danubium propagare auderent. Conveniunt autem leges illæ, majori ex parte, cum Iſidori legibus Viſigothorum; quamvis multò ſint breviores. Quarè veritati non abſonum videtur, eaſdem Iſidori Viſigothorum leges à noſtratium Veſtrogothorum in Hiſpania Regibus augmentatas eſſe. Ex ſupradictis autem provincialibus legibus, alijsq́ꝫ regni conſtitutionibus, Epiſcopi & Senatores Regni, ante annos plus minus 270, generale jus totius Regni compilarunt, legi naturæ valdè congruum, nec à jure civili multum diſcrepans, niſi quod hujus vigore lites multò citiùs ad finem perdacantur.
Habuerunt Veteres Sveci Gothiq́ꝫ proprias literas, quas illi Runas, exteri verò literas Gothicas communiter appellarunt. Quas neſcio quamobrem primi Chriſtianæ religionis apud eos propagatores abolere voluerint, inq́ꝫ illorum locum Latinas ſubſtituerint. Suſpicantur quidam ijs literis olim plurima de illorum antiqua religione extitiſſe ſcripta; eamq́ꝫ penitus extirpari non potuiſſe, niſi tam ſcriptura quam omnes libri ijſdem literis ſcripti penitus abolerentur. Sed credibile eſt ea ratione plurima ſublata eſſe Monimenta, quæ aliás poſteritati maximæ fuiſſent utilitati. Quæ res occaſionem præbuit, ut plurimæ eorum antiquitates, ſcitu dignæ, jam æterna ſepultæ jaceant oblivione. Sunt enim noſtrates ſoli, exceptis Græcis, qui inter omnes Europæ populos, de proprijs & à nullis alijs acceptis, gloriari poſſunt literis. Quare, ſi per tot ſeculorum anfractus, ijſdem literis, ſtructæ cumulatæq́ꝫ huc usq́ꝫ extitiſſent antiquitates, potuiſſent proculdubio noſtri, quibusvis ſcientiarum Theſauris, com Græcis Latinisq́ꝫ certare. Cùm enim literæ ſint artium ſcientiarumq́ꝫ nutrices, propagatrices & conſervatrices, veriſimile eſt noſtrates, præ reliquis ſeptentrionalium regionum incolis, ut literarum ità & artium ſcientiarumq́ꝫ cultores extitiſſe. Quamobrem olim tam Græcis, quam Latinis Philoſophis admirationi fuerant Gothi; quod præ cæteris omnibus gentibus, animorum immortalitatem firmiſsimè crediderint. Ac quamvis eorum de animæ immortalitate ſcripta jam perierint, ſi etiam neq́ꝫ extarent extraneorum de ea re teſtimonium, poſſet tamen diligens antiquitatum ſcrutator, ex in numeris illis, quæ etiam hodiè apud nos extant, monumentis, literis Runicis, immanibus ſaxis rupibusq́ꝫ inſculptis, ejus certam infallibilemq́ꝫ conjecturam capere. In illis namq́ꝫ ut plurimum, ad finem adduntur hæc verba: ᚴᚢᚦ᛫ᚼᛁᛅᛚᛒᛁ᛫ᛋᛁᛅᛚ᛫ᚼᛅᚾᛋ hoc eſt: Deus adjuvet animam ejus. Prætereà quòd artium fuerint cultores, non obſcuro id eſt argumento, quod ruſtici etiamnum in Scipionibus ſuis Calendaria Runis vel Gothicis literis inarata geſtent; ex quibus anni tempora, novilunia & plenilunia, annos biſextiles, aureum numerum, literas dominicales, aliaq́ꝫ ad eam rem ſpectantia, exactriſsimè ſupputare ſciunt.
Ad incolarum ingenia moresq́ꝫ quod attinet, velim ut de ijs extranei potius judicent. Verùm tamen eſt, eos, non hodiè ſaltem, verùm antiquis etiam temporibus, ob hoſpitalitatem præ cæteris commendatos fuiſſe; quod teſtatur A. Bremenſis dicens: Quamvis omnes Hyperborei hoſpitalitate ſunt inſignes, tamen præcipui ſunt noſtri Sveones, quibus eſt omni probro gravius, hoſpitium denegare tranſeuntibus. Sunt etiam præ cæteris humanitatis, candoris, animiq́ꝫ ſynceritatus laude conſpicui. Ideoq́ꝫ multis extraneis admirationi fuit, quod etiamſi ibi frequentes ſint ſylvæ, rariſsimi tamen inveniantur latrones. Neq́ꝫ à veritate aberrat G. Mercator de illis ſcribens: Incolæ, ſi com Germanis conferantur, civilitatis fortaſſe minus, induſtriæ certè ingenijq́ꝫ plus habent; utpotè quovis eorum ruſtico omnia opificia arresq́ꝫ mechanicas callente. Sed de his pro loci anguſtia ſatis; ipſam regionem nunc perluſtrabimus.
Sveonia (ut verbis utar A. Bremenſis) regio eſt fertiliſsima, ager frugibus & melle opimus, extra quod pecorum fætu omnibus antefertur, hæc ille: In quo quidem ei contradicere non auſim, cum ruſtici Hollandici, qui huc tranſmigrarunt, affirment ſe hic tantum butyri & caſei è ſexagenis lactis amphoris conficere poſſe, quantum in Hollandia è centenis. Lacus varijs piscibus abundantes habet innumeros; inter quos tamen ſunt præcipui Meler, Vener, & Veter: quibus adnumerantur Hielmer, Nericiæ, Silian Dalacarliæ, Aava, Lulatresk, Tornetresk & Enaratresk Lapponiæ & Illatresk Cajaniæ, nec non Pejende Tavaſtiæ, quibus meritò adnumerari debet lacus Ladoga, inſignis magnitudinis, qui nuper fedære Muſcovitico maxima ſui parte in jus Regum Sueciæ ceſsit. Flumina inſigniora ſunt quę ex ijsdem lacubus derivantur, ut videre eſt in ipſa tabula. Regio non omnibus quidem in locis plana eſt, ſed præſertim in Septentrionalibus Occidentalioribusq́ꝫ partibus montoſa & Sylvoſa; qui equidem montes, non omnes, colonis ſunt impedime̅to, detrimentoq́ꝫ. Nam eoru̅ multi, plurimis varioru̅ metalloru̅ generio, ſunt ditiſsimi; quæ certè metalla, ut conflentur, maximâ lignorum egent copiâ. Undè videre eſt mirandam ſtupe̅damq́ꝫ naturæ opificis benignitatem, qui, ne tales metallorum venæ hominibus inutiles eſſent, ſemper in noſtra patria ijs aſſociavit ſylvas, perennesq́ꝫ quibus elaborati poſſent, aquarum decurſus. neq́ꝫ carent ijdem montes ſylvæq́ꝫ, etiam alijs commoditatibus: accolis namq́ꝫ venationes, aucupiaq́ꝫ præſtant opima. Loca maritima littusq́ꝫ, non Sveciæ ſolum, verum & Finlandiæ, naturæ Conditor, undequaq́ꝫ Inſulis innumerisq́ꝫ ſcopulis, præruptisq́ꝫ rupibus circumcinxit ac quasi obvallavit, ut impoſſibile ſit extraneis ſine perito ductore, ab indigenis edocto; ad illas oras appellere. Suntq́ꝫ illi ſcopuli ſaxis asperi, aut cautibus invij, & vix virenti ceſpite veſtiti. Inſulæ etiam, iu mari præſertim quamvis ſuis locis agros, prata, paſcuaq́ꝫ habeant gratiſsima: tamen majori ex parte rupibus denſiſsimisq́ꝫ ſylvis ſunt conſitæ. Unde exteris primum illuc adventa̅tibus mirum videtur, ſolum tam aſperum & incultum, incolis alimoniam ſuppeditare poſſe; ad interiora aute̅ venientibus, panditur regio pulchra cunctis vitæ neceſſarijs opulenta ſatis; Undè illis prius concepta admiratio evaneſcit. Regio tota, ſicut & Britannia, Norvegia, Dania, Polonia & Muſcovia, omnesq́ꝫ LI. vel LII. gradu latitudinis Septentrionaliores provinciæ, vino caret; ejus tamen maxima copia, & quidem omnis generis à mercatoribus iſtuc advehitur, interim tamen vini defectum, Cereviſia, vel Zythum, è macerato frumento decoctu̅, reſarcit. Inſulam & maritimi, ut plurimum, piſcatura; mediterranei agriculturâ, pecoribusq́ꝫ victitant: unde ſit, ut hi reliquis frumenta, aliaq́ꝫ quæ regio copiosè profert; illi verò hiſce piſces ſubminiſtrent.
Regnum Sveciæ dividitur in Sveciam, Gothiam, Finlandiam, Ingriam atq́ꝫ Eſthoniam. Svecia rurſum in Sveoniam propriè ſic dictam, & Nordlandias diſtinguitur. Sveoniæ provinciæ ſunt, Uplandia, Veſtmannia, Dalecarlia, Nericia, & Sudermannia. Uplandia, ſede regum plurimisq́ꝫ oportunitatibus clara, quæ reliquas antiquitus antecelluit, ab occaſu dividitur à Veſtmannia Saga flumine, à Septe̅trione eam atqꝫ Geſtriciam Dalacarlus interlabitur fluvius. Ab Ortu verò & Meridie mari Svecico, & Melero lacu alluitur. Solum habet fertile frumenti optimi ferax, quod vicinis montanis, in metallis fodiendis occupatis, alijsq́ꝫ in maxima copia ſubminiſtrat. Lacus etiam habet plures, inter quos Melerus, plurimis pulcherrimisq́ꝫ refertus inſulis, piſcatione quòqꝫ dives, præcellit. Nec deſunt mineræ, ferri præfertim & plumbi; alicubi etiam argenti tametſi non adeò divites. Dividitur autem Uplandia in tres Folklandias, hoc eſt trium populorum provincias, Tihundriam, Athundriam, & Fiedrundriam. Tihundria, Upſaliâ Septentrionalior, à decem præfe cturis in quas diſtributa eſt, nomen habet. Athundria, inter Stocholmiam, Upsaliam mareq́ꝫ interjacens, ab octo; Fiedrundria, in qua ſita eſt Encopia, à quatuor, in quas diſtributa eſt, præfecturas, nomen acceperunt. Ubi hoc etiam obiter addam: Quibusda̅ notatu dignum videri; præfecturas Uplandicas cognominationem habere ab Hundrat hoc eſt, Centuria, ut Erlinghundrat, Seminghundrat, Longhundrat, Lyhundrat &c. Unde autumant primorum, qui huc advenerunt, Colonarum familias per Centurias diſtributas fuiſſe; indeq́ꝫ cognomina præfecturarum in hodiernum uſqꝫ diem manſiſſe. Unde conjecturam capiunt, bismillenas ducentasq́ꝫ in primorum huc adventantium exercitu fuiſſe familias in reliquis autem Provincijs præfecturæ nominantur Häroth, ab Här quod exercitam, & Odh quod poſſeſsionem ſignificat. Unde opinantur poſtquam in Uplandia præter regionis capacitatem excreviſſet populi multitudo, conſcriptos fuiſſe exercitus, qui novàs ſibi quærerent ſedes, locumq́ꝫ ubi conſederu̅t cognominatu̅ fuiſſe ejus exercitus poſſeſsione̅, ut Dagahäredh, Lyſingzhäredh &c.
.
⚠ unfinished
⚠ unfinished